Sir 34

1Vana spes, et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes. 2Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum: sic et qui attendit ad visa mendacia. 3hoc secundum hoc visio somniorum: ante faciem hominis similitudo alterius hominis. 4Ab immundo quid mundabitur? et a mendace quid verum dicetur? 5Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est. 6Et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum: 7multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. 8Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur. 9Qui non est tentatus, quid scit? Vir in multis expertus, cogitabit multa: et qui multa didicit, enarrabit intellectum. 10Qui non est expertus, pauca recognoscit: qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam. 11Qui tentatus non est, qualia scit? qui implanatus est, abundabit nequitia. 12Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines. 13Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei. 14Spiritus timentium Deum quaeritur, et in respectu illius benedicetur. 15Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. 16Qui timet Dominum nihil trepidabit, et non pavebit: quoniam ipse est spes eius. 17Timentis Dominum beata est anima eius. 18Ad quem respicit, et quis est fortitudo eius? 19Oculi Domini super timentes eum, protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani, 20deprecatio offensionis, et adiutorium casus, exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam et benedictionem. 21Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum. 22Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae. 23Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum: nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. 24Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. 25Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum, homo sanguinis est. 26Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. 27Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. 28Unus aedificans, et unus destruens: quid prodest illis nisi labor? 29Unus orans, et unus maledicens: cuius vocem exaudiet Deus? 30Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius? 31sic homo qui ieiunat in peccatis suis: et iterum eadem faciens, quid proficit humiliando se? orationem illius quis exaudiet?
Copyright information for VulgS